monumenta.ch > Plinius > sectio 271

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 271
{CXII} vox in homine magnam voltus habet partem. agnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a belvis, fecit.